previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hyl.
900Multis remissa est vita quorum error nocens,
non dextra fuerat, fata quis damnat sua?

Dei.
Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.

Hyl.
Hic ipse Megaram nempe confixam suis
stravit sagittis atque natorum indolem
905Lernaea figens tela furibunda manu;
ter parricida factus ignovit tamen
sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus
sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus?

Dei.
910Damnat meas devictus Alcides manus:
placet scelus punire.

Hyl.
Si novi Herculem.
aderit cruenti forsitan victor mali
dolorque fractus cedet Alcidae tuo.

Dei.
Exedit artus virus ut fama est hydrae;
915immensa pestis coniugis membra abstulit.

Hyl.
Serpentis illi virus enectae autumas
haut posse vinci qui malum vivum tulit?
elisit hydram, dentecum fixo tenens
media palude victor, effuso obrutus
920artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet,
qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
[p. 354]

Dei.
Frustra tenetur ille qui statuit mori.
vixit satis quicumque cum Alcide occidit:
proinde lucem fugere decretum est mihi.

Nvt.
925Per has aniles ecce te supplex comas
atque ubera ista paene materna obsecro:
depone tumidas pectoris laesi minas
mortisque dirae expelle decretum horridum.

Dei.
Quicumque misero forte dissuadet mori,
930crudelis ille est: interim poena est mori,
sed saepe donum; pluribus veniae fuit.

Nvt.
Defende saltem dexteram, infelix, tuam
fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.

Dei.
Defendar illic: inferi absolvent ream,
935a me ipsa damnor; purget has Pluton manus..
stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas
et umbra tristis coniugem excipiam meum.
sed tu, nigrantis regna qui torques poli,
para laborem (scelera quae quisquam ausus est,
940hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est
eripere terris) horridam poenam para.
Sisyphia cervix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me Tagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
945merui manus praebere turbinibus tuis,
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;
vacat una Danais, has ego explebo vices:
laxate manes, recipe me comitem tibi,
950Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo
[p. 355] utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror' es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc veram tui
955agnosce prolemquid tamen tantum manus
vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua 'respersit manus
viri cruore nec memor castae facis
960stricto cruenta Belias ferro stetit,
in me suas agnoscat et laudet manus,
in hanc abire coniugum turbam libet;
sed et illa fugiet turba tam diras manus,
invicte coniunx, innocens animus mihi,
965scelesta manus est. pro nimis mens credula,
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros vita: caritura Hercule
970lux vilis ista est. exigam poenas tibi
reddamque vitam, fata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas servo manus?
virtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum valent?
975an arma cessant teque languenti manu
non audit arcus? si potes letum dare,
animose coniunx, dexteram expecto tuam.
[p. 356] mors differatur: frange ut insontem Lichan.
alias in urbes sparge et ignotum tibi
980inmitte in orbem: perde ut Arcadiae nefas
et quicquid aliud restitit: ab illis tamen,
coniunx, redisti.

Hyl.
Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa vacat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: